- PANTHEON
- PANTHEONtemplum Romae, sic dictum, quod in Martis Venerisque imaginibus, sub ipso templo constitutis omnium Deorum imagines effictae erant. Sive quod templum ipsum rotundum sit, caeloque simile, et sic quoque omnium Deorum habitatio censeatur. Pantheon Iovi ultori ab Agrippa factum fuit. Hodie appellatur Templum Div. Mariae rotundae, inter reliqua antiquorum opera integerrimum. Baudrando in cultum Deorum omnium fuit exstructum, a M. Agrippa, Augusti genero, opere Corinthiô. Murô continuô 30. Palmarum circumducitur, unica tantum ianuâ, unicô quoque foramine in supremo culmine lumen admittit. Altum, latumque 144. pedes in circuitu, cum porticu 16. columnarum. Restaturatum fuit ab Adriano, Septimio Severo, et Aureliano. Bonifacius autem IV. Phocâ Imperatore illud Mariae Virgini et omnibus sanctis mirâ metamorphosi sacravit. Vide Agrippa. Erant vero et alibi, quam Romae, Panthea, ut Athenis, quod Pausan. vocat τὸ τῶ Θεῶν κοινὸν ἱερόν, Deorum commune templum: et in vico Gazensium, Bethelia, Sozomeni natali Patriâ. Salmas. ad Spartian. in Hadriano c. 19. Vide quoque infra Pantheum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.